monumenta.ch > Hieronymus > csg48.143 > sluMscr.Dresd.A.145.b.174 > sectio 10 > 3 > sectio 32 > 1 > 285 > sectio 3 > csg48.117 > bsbClm6224.66 > csg51.33 > sectio 16 > tblHarleyMS1775.19v > uwbM.p.th.f.68.211 > sectio 31 > sectio 31 > ubk8°Ms.theol.5.30 > Lucas, 6 > bnf17226.62 > sectio 13 > bsbClm6224.231 > sectio 1 > bnf10439.224 v > bsbClm6224.137 > bnfGrec107.197 > sectio 3 > csg51.35 > sectio 14 > tblHarleyMS1775.19v > sectio 14 > sectio 16 > Psalmi, 100 > uwbM.p.th.q.1a.201 > bnf11947.240 r > sectio 15 > sectio 10 > sectio 11 > uwbM.p.th.f.68.86 > sectio 8 > csg48.46 > sectio 78 > sectio 35 > sectio 33 > sectio 60 > sectio 21 > sectio > sectio 3 > csg68.208 > bnf9389.136 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 1
In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. Si post tres annos pueri ingressi sunt in conspectu eius, ut ipse praeceperat, quomodo nunc secundo anno regni sui somnium vidisse narratur? Quod ita solvunt Hebraei, secundum hic annum dici regni eius, omnium gentium barbararum, non Iudaeae tantum et Chaldaeorum, sed Assyriorum quoque et Aegyptiorum, et Moabitarum, et reliquarum nationum, quas, Domino concedente, superarat. Unde et Iosephus in decimo Antiquitatum scribit libro: Post annum secundum Aegyptiae vastitatis, rex Nabuchodonosor vidit mirabile somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. Vidit rex impius somnium futurorum, ut interpretante sancto quod viderat, Deus glorificaretur; et captivorum Deoque in captivitate servientium sit grande solatium.